NEOPTOLEMUS

NEOPTOLEMUS
I.
NEOPTOLEMUS
Scriptor Naupacticorum.
II.
NEOPTOLEMUS
Tragoedus, de quo Sueton. in Calig. c. 57. ubi Torrentius videri potest.
III.
NEOPTOLEMUS
Tragoedus, qui in nuptiis Alexandri Epirotae et Cleopatrae iussus a Philippo Macedon. rege canticum ordiri, ominosos de regis exitu versus forte fortunâ protulit Diodor. Sic. l. 16. f. 557.
IV.
NEOPTOLEMUS
cognomen Pyrrhi Achillis filii, inde impositum, quod admodum adolescentulus, primum tirocinium, in bello Troiano, posuit. Νεοπτόλεμος enim graecis tironem sonat. seu milisem novistium. Virg. Aen. 2. passim. Hinc Νεοπτολὲμειος τίσις, Neoptolomica vindicia, ubi quis idem patrtur, quod in alios fecit. Siquidem Neoptiolemus, qui Priamurn in ipsis palatii focis occiderat, ipse vicissim apud Delphos, ad Apollinis Aram, interfectus est. Mansit vox apud Recentiores, pro tirone. Cunradus Fabariensis de Casibus S. Galli c. 14. Iunior frater Neoptolemus, in Curia, frater Imperatoris magni, Cremonae factus, auxiliô venerabilis Curiensis Episcopi et Abbatis nostri, cingulum militare morum decoravit honestate. Ubi legit Car. du Fresne, a fratre Imperatoris etc. Quod de Cingulo hîc Cunradus ait, respicit ritum veteris aevi. quô novi istiu smodi Milites in itiabantur. Ut enim apud Romanos, qui militiae dignitatem aliquam consequebantur, einglô dicebantur donari: quô etiam persaepe ab ipsomet Principe, si altioris; a maioribus vero Magistratibus, si infermorls essent ordinis, accingebantur: ita posteriore aevô, qui militiam aut ex dignitate, aut ex beneficio seu feudo Domino debebat, armis omnibus ab eo instrucbatur, quo Militis sui in posterum partes ageret, atque ita adoptabatur in Militem, unde Gallorum phrasis, Adduber un Chevalier Accessit apud Christianos armorum ipsorum benedictio in Ecclesia, a sacrorum Ministro facta, et vigiliae ac ieiunia, quibus novus Miles, in ipsa sacra Liturgia, ense accingebatur: quod maxime apud Anglos obtinuisse, memorat Ingulfus. Idem vero, ut alia quoque addam, priusquam militiam consequeretur, balneum ingrediebatur, indeque lotus prodibat, uti supra diximus. Ita loti Tirones, in Ecclesia pernoctabant, orationibusvacabant, et crastinô subsequente, sacrae intererant liturgiae, uti iam attigimus. In quibus sacris ceremoniis cingulem militare conferebatur novo militi, ab aliquo Principe aut Magnate, datâ, ut solonne erat; alapâmilitari, sacra saciente Episcopô ensique benedicente. Vide Magnum Chron Belgicum A. C. 1247. ubi de militia Wilhelmi Comitis Hollandiae Imperatoris electi, et apud Vinchantium, Annal. Hannoniae c. 37. ubi de militia Wilhelmi Hannoniensis Comitis Ostrevanti, et supra, ubi de Alapa militari. Ensis porro. quô accingebatur
miles, ab ipsomet altari imponebatur, uti discimus ex Ioh. Sarisberiensi Policrat. l. 6. c. 10. unde ipsemet interdum miles, siquidem maioris dignitatis Princeps esset, acceptum lateri suo aptabat, uti de Rege Fernando scribit Roder. Toletanus de Reb. Hispan. l. 9. c. 10. Sed etiam in occasionibus bellicis milites ereabantur, cuius rei exampla suggerunt Fulcherius Carnot. l. 2. c. 10. Froissardus 2. vol. c. 125. 159. 3. volum. c. 14. 75. v. Volum. c. 18. Tillius et Savaro tr. de Ense Francico p. 27. Ad militiam autem capessendam nulia fere aetas definita erat. Interdum enim pramature dabatur, ut de Aethelstano Anglorum Regenarrat Wilhel. Malmesburiensis l. 2. c. 6 Interdum, ubi per atatem licebat, ut de Wilhelmo Notho idem tradit l. 3. p. 95. Saepe intra aetatem, h. e. ante annos maioritatis seu annum 21. ut de Principe Antiocheno, anno aetat. 16. Milite factô a Ludovico IX. Galliae Rege refert Ioinvilla p. 98. At gentis et natalium nobilitas, ut quis militiam consequeretur, inprimis apud Francos, necessaria erat. Unde Guntherus ligurinus l. 2. de Lopgobardorum gente, ubi ista minus exacte observabantur:
Utque suis omnem depellere sinibus hostem
Posset, et armorum patriam virtute tueri,
Quoslibet ex humili vulgo, quod Gallia foedum
Iudicat, accingi gladio concedit equestri, etc.
Plura vide apud Car. du Fresne Glossar. in voce Miles, et infra in Tiro.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Neoptolĕmus — Neoptolĕmus, Schmetterling, s. Morpho …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Neoptolemus — For other uses, see Neoptolemus (disambiguation). Neoptolemus killing Priam. Neoptolemus (also Neoptólemos or Pyrrhus; Greek Νεοπτόλεμος, New War ) was the son of the warrior Achilles and the princess Deidamia in Greek mythology. Achilles mother… …   Wikipedia

  • Neoptolemus — /nee op tol euh meuhs/, n. Class. Myth. the son of Achilles, who slew Priam at the fall of Troy. Also called Pyrrhus. * * * ▪ Greek mythology       in Greek legend, the son of Achilles, the hero of the Greek army at Troy, and of Deïdamia,… …   Universalium

  • Neoptolemus (Pontic general) — Neoptolemus (Greek: Νεοπτόλεμος, flourished second half of 2nd century BC first half of 1st century BC, died by 63 BC) was a distinguished general of King Mithridates VI of Pontus. He was the brother of Archelaus another general of Mithridates VI …   Wikipedia

  • Neoptolemus (disambiguation) — Neoptolemus may refer to: People Neoptolemus, son of Achilles and the Deidamea in Greek mythology Neoptolemus (general) (died 321), a general of Alexander the Great Neoptolemus I of Epirus, king of Epeirus, son of Alcetas I, father of Alexander I …   Wikipedia

  • Neoptolemus I of Epirus — Neoptolemus I Born Neoptolemus I Title King of Epirus Religion Ancient Greek religion Children King Alexander I of Epirus Queen Olympias …   Wikipedia

  • Neoptolemus II of Epirus — (Greek: Νεοπτόλεμος) (Born[citation needed] 331 BC, ruled[citation needed] 302 297 ВС) was a son of Alexander I of Epirus and Cleopatra of Macedonia. His maternal grandparents were Philip II of Macedon and Olympias. His maternal uncles included… …   Wikipedia

  • Neoptolemus (general) — For other uses, see Neoptolemus (disambiguation) Neoptolemus (in Greek Νεoπτόλεμος; died 321 BC) was a Macedonian officer of Alexander the Great. According to Arrian he belonged to the race of the Aeacidae, so he was probably related to the… …   Wikipedia

  • Neoptolemus (Asteroid) — Asteroid (2260) Neoptolemus Eigenschaften des Orbits Orbittyp Jupiter Trojaner (L4) Große Halbachse 5,1896 AE Exzentrizität 0,0437 …   Deutsch Wikipedia

  • Neoptolemus — Neoptolemos – in der Aeneis Pyrrhos genannt – ist eine Gestalt aus dem Sagenkreis des Trojanischen Krieges, der Sohn des Achilleus und der Deidameia. Er wird seinem Vater sowohl im Aussehen als auch in der kriegerischen Leistungsfähigkeit als… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”